BRUNECHILDIS

BRUNECHILDIS
BRUNECHILDIS
filia Athanagili, Visigothorum in Hispan. Regis, nupsit Sigeberto, Austrasiae Regi, Furia familiae tegalis. Mortuô maritô a Chilperico fratre eius, Rotomagum relegata est; ubi filio Chilperici Merovaeo nupsit, et reddita silio suo Childeberto, Austrasiam eô minorenni administravit. Post, cupidine imperandi accensâ, filium iam per aetatem regni capacem sustulit venenô, ut in nepotum tenella aetate auctoritatem retinerer. Avaritiâ et lasciviâ stimulata, nihil intentatum reliquir, nec ferro nec venenô parcens. Hinc omnibus exosa, nuda Austrasiâ eiecta est. Mox apud nepotem suum Theodoricum auctoritate iterum invaluit. Hîc lenam nepotis egit, ne ille legitimâ uxore ductâ, aviam excuteret: et licet iam natu grandis, libidinis victima, protadem, Bertoaldô aliisque occisis, Magistrum Palatii creavit. A'Desiderio Eiscopo Viennensi reprehensa, illum primo synodô Cabillonensi condemnari, dein biennio post lapidari curavit. Theodoricum nepotem, contra fratrem eius Theodebertum, a cuius magnatibus pulsa fuerat, incitavit, hôcque cum tota familia sublatô, illi quoque venenum propinavit. Tandem decemplicis Regicidii accusata, in Gallorum panegyri, praesente Clotariô II. et convicta, triduum primo torta est, dein in camelo publice circumducta, tandem ab equa indomita, cuius caudae alligata erat, misere huc illuc raptata et lacerata est, cadaveris reliquiis igne absumptis. Alii a quatuor equis dilaceratam volunt. Sunt etiam, qui illam sepultam Augustoduni dicant. Gregor. Turonens. l. 4. 5. 6. et seqq. Aimoin. l. 3. et 4. Ado, Sigebert, in Chron. Ab ea castrum in pago Cadurcino, Brunichildis castrum, cum Vicecomitatus titu!ô nominatum est. Nunc Borniquet. Ibi et cella monasterio Moisacensi subiecta Priorem suum habet. Hadr. Vales. Notit. Gall.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Brunhilda of Austrasia — Brunhilda [Her name has many forms, Brunhilda is the German form, it also happens to be the most common in English. In French, she is Brunehaut, in Spanish Brunegilda or Brunequilda. She is also called Brunilda , Brunichildis , Brunechildis ,… …   Wikipedia

  • Brunhild — /broon hilt, hild, broohn /, n. (in the Nibelungenlied) a queen of Isenland and the bride of Gunther, for whom she was won by Siegfried: corresponds to Brynhild in Scandinavian legends. Also, Brunhilde /broon hil deuh/, Brünnhilde. * * * I born с …   Universalium

  • BRUNEA seu BRUNIA — militare ornamentum, lorica, occurrit saepe in LL. Salicis, Ripuar. aliis: unde Gallorum Bronze, pro aere, ex quo bruneae et statuae conficiuntur, a cuius colore subfusoo Bronzer dicunt, Itali Abbronzare, h. e. fuscô colore illinere, depingere.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CLOTARIUS II — CLOTARIUS II. cognomine Magnus, successit Chilperico I. mense aetat. 4. Huic mater Fregedonde, timens Brunechildis artes, Gontrami Burgundiae Regis fidei commisit, a quo baptizatus oft A. C. 591. Mox, Tutore mortuô ipsa contra Childebertum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • DOMNA: seu DOMINA — Augustarum appellatio, de qua vide in voce Dommus. Hinc et apud Gregor. Turonens. legas, Dommae Brunechildis: cuius vocis reliquiae apud Italos supersunt in nomine Donna. Fuit vero et nomen proprium, uxoris Severi Imp. cuius meminit Oppian. praef …   Hofmann J. Lexicon universale

  • RIONAVA — vicus Galoliae, ad ripam Vincennae, seu Vigennae, quo Brunechildis et neptis eius captivae ad Chlotarium adductae sunt. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VITERICUS — Visigothorum in Hispania Rex XXI. occisô Leuvâ. thronum occupavit, A. C. 603. crudelis et subditis exosus, obiit A. C. 610. Eius filiae Ermenbergae, cum Theodorico Burgund. Regenuptias disturbavit Brunechildis. Vide Isidor. in Chron. Marianam,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”